Tectum tabernaculi non concameratum, id est recurvum, sicut in ecclesiis, sed planum ad modum Palaestinae, fuit quatuor operimentis aptatum. Primum operimentum fuit cortinae decem, quae etiam vela, vel tentoria, vel quandoque tabernaculum vocantur, quae erant factae de quatuor praedictis coloribus opere plumario. Longitudo cortinae unius erat viginti et octo cubitorum, latitudo quatuor, quarum quinque mutuo sibi jungebantur, et quinque similiter, ut quasi duae cortinae, ex quibus sibi conjunctis redderentur. Jungebantur autem ansulis hyacintinis, quae in unoquoque latere cortinarum dispositae, altera contra alteram veniebant, et binae annulo aureo colligabantur, sicut ad ornatum colli fibulae argenteae, vel aureae, utramque oram capitii solent colligare. Dicit tamen Josephus annulis aureis et uncinis eas fuisse junctas. Secundum operimentum erant saga cilicina, quae et vela, vel capillaria quandoque vocantur, quae de pilis caprarum, quos capillos quandoque dicimus, ad differentiam lanae ovium, facta erant, de quibus et cilicia fiunt. Unde, et illa saga cilicina dicta sunt, quae pro asperitate saga dicebantur. Unde, et quosdam pannos asperos sagias dicimus. Vel forte ex quadratura saga dicta sunt. Unde, et militare pallium a Gallis inventum, quia quadrum erat sagum dictum est. Quod tamen ex aspero fiebat panno contra aeris intemperiem, et potuit dici sagum. Erant autem saga haec undecim. Longitudo sagi unius habebat cubitos triginta, latitudo quatuor, et erant quinque sibi mutuo juncta, ut quasi unum sagum facerent, et alia sex quasi in unum sagum juncta. Jungebantur autem annulis aureis insertis ansulis contra se venientibus. Utrum autem singulae cortinae, vel saga sibi invicem ita copularentur, an sextae cortinae sibi consutae filo inseparabiliter, in unam cortinam junctae erant, et aliae quinque similiter, et ad tegendum tabernaculum, hae duae magnae cortinae tantum annulis et ansulis jungerentur, non elucet.